

Liber Judicum*
Caput 11: Versus 30
Si tradideris filios Ammon.[AUG., ibid.]Quemlibet cogitaverit Jephte, non videtur filiam cogitasse; non enim diceret:heu me! filia mi impedisti me,etc. In icat enim se impeditum, ne illud quod cogitaverat impleret. Quem autem potuit cogitare qui filios non habebat? An conjugem cogitavit et ut hoc fieret Deus noluit et ut hoc non relinqueret impunitum; ne quis postea id auderet: et ut magna providentia ex hoc quod accidit magnum sacramentum Ecclesiae figuraretur. Ex utroque ergo prophetia adaptata est? quod scilicet vovens cogitavit, et quod nolenti contingit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, inulta non remansit voti temeritas, et virginitas Ecclesiae figurata est, cui dicitur:Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace[Luc. 7.].[AUG., quaest. 49.]De Jephte filia solet esse magna quaestio, etc., usque ad ut omnia quae post facta sunt tanquam opera Spiritus Domini qui super eum factus est, intelligenda videantur.[ID.]Sed inter laudabiles viros, etc., usque ad ut omnino evitetur, sed tantum ut differatur, laborat.[ISID., in Jud., tom. 5.]Jephte Christum significat, quia a facie fratrum suorum, id est Judaeorum abscedens, in gentibus principatum accepit, quia omnia humanae salutis sacramenta quasi juratus explevit: et carnem propriam quasi filiam pro salute Israel obtulit. Juravit autem patri et vovit secundum illud:Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob,quod scilicet sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute humani generis expleret. Haec ergo ita per Christum acta sunt ut videantur pro religione juramenti esse completa.